Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 1, Chapter 5
Vitruvius Pollio, On Architecture 1.5.2
Not analysed yet
Item turres sunt proiciendae in exteriorem partem, uti, cum ad murum hostis impetu velit adpropinquare, a turribus dextra ac sinistra lateribus apertis telis vulnerentur. curandumque maxime videtur, ut non facilis aditus sit ad oppugnandum murum, sed ita circumdandum ad loca praecipitia et excogitandum, uti portarum itinera non sint directa sed scaeva. namque cum ita factum fuerit, tum dextrum latus accedentibus, quod scuto non erit tectum, proximum erit muro. conlocanda autem oppida sunt non quadrata nec procurrentibus angulis sed circinationibus, uti hostis ex pluribus locis conspiciatur. in quibus enim anguli procurrunt, difficiliter defenditur, quod angulus magis hostem tuetur quam civem.