Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 1, Chapter 6
Vitruvius Pollio, On Architecture 1.6.11
Not analysed yet
Praeterea aurae matutinae, qua sol, cum emergit, de subterranea parte versando pulsat aeris umorem et scandendo praeurens exprimit aurarum antelucano impetu flatus. qui cum exorto sole permanserunt, euri venti tenent partes, et ea re, quod ex auris procreatur, ab Graecis εὖρος videtur esse appellatus, crastinusque dies propter auras matutinas αὔριον fertur esse vocitatus. sunt autem nonnulli, qui negant Eratosthenem potuisse veram mensuram orbis terrae colligere. quae sive est certa sive non vera, non potest nostra scriptura non veras habere terminationes regionum, unde spiritus ventorum oriuntur.