Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 1, Chapter 7
Vitruvius Pollio, On Architecture 1.7.2
Not analysed yet
Item Cereri extra urbem loco, quo non quolibet nomine semper homines nisi per sacrificium necesse habeant adire; cum religione, caste sanctisque moribus is locus debet tueri. ceterisque diis ad sacrificiorum rationes aptae templis areae sunt distribuendae. De ipsis autem aedibus sacris faciundis et de earum symmetriis in tertio et quarto volumine reddam rationes, quia in secundo visum est mihi primum de materiae copiis, quae in aedificiis sunt parandae, quibus sint virtutibus et quem habeant usum, exponere, deinde commensus aedificiorum et ordines et genera singula symmetriarum peragere et in singulis voluminibus explicare.