Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 10, Chapter 1
Vitruvius Pollio, On Architecture 10.1.1
Not analysed yet
Machina est continens e materia coniunctio maximas ad onerum motus habens virtutes. ea movetur ex arte circulorum rotundationibus, quam Graeci κυκλικην` κίνησιν appellant. est autem unum genus scansorium, quod graece ἀκροβατικόν dicitur; alterum spirabile, quod apud eos πνευματικόν appellatur; tertium tractorium, id autem Graeci βαρουλκόν vocitant. scansorium autem est, cum machinae ita fuerint conlocatae, ut ad altitudinem tignis statutis et transversariis conligatis sine periculo scandatur ; at spirabile, cum spiritus ex expressionibus inpulsus et plagae vocesque ὀργάνικως exprimantur;