# On Architecture 10.11.7

Vitruvius Pollio, On Architecture, urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 10, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vitruvius-pollio/on-architecture/10.11.7

Climacidos scapi longitudo foraminum XIII, crassitudo IK, intervallûm mediûm latitudo foraminis et parte quarta, crassitudo pars VIII K. climacidos superioris pars quae est proxima bracchiis, quae coniuncta est mensae, tota longitudine dividatur in partes V. ex his dentur duae partes ei membro, quod Graeci χῆλην vocant, crassitudo , longitudo foraminum III et semis K; extantia cheles foraminis S; †plentigomatos foraminiset sicilicus. quod autem est ad axona, quod appellatur frons transversarius, foraminum trium.

---

Vitruvius Pollio, On Architecture, ed. Fritz Krohn. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1056/phi001/phi1056.phi001.perseus-lat2.xml.
