Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 10, Chapter 12
Vitruvius Pollio, On Architecture 10.12.1
Not analysed yet
Sumuntur tigna amplissima longitudine; supra figuntur chelonia, in quibus includuntur suculae. per media autem spatia tignorum insecantur et exciduntur formae, in quibus excisionibus includuntur capitula catapultarum, cuneisque distinentur, ne in contentionibus moveantur. tum vero modioli aerei in ea capitula includuntur et in eos cuneoli ferrei, quas ἐπιζυγίδας Graeci vocant, conlo cantur.