Latin
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 10, Chapter 13
Vitruvius Pollio, On Architecture 10.13.8
Not analysed yet
De corace nihil putavi scribendum, quod animadverterest eam machinam nullam habere virtutem. de accessu, quae ἐπιβάθρα graece dicitur, et de marinis machinationibus, †quae per navium aditus habere posse scripsit, tantum pollicitum esse vehementer animadverti neque rationes eorum eum explicavisse. Quae sunt ab Diade de machinis scripta, quibus sint comparationibus, exposui. nunc quemadmodum a praeceptoribus accepi et utilia mihi videntur, exponam.