Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 10, Chapter 15
Vitruvius Pollio, On Architecture 10.15.7
Not analysed yet
Item habuerat proiectura eius ex tabulis arcam compactam et confixam, in qua…rudentibus maioribus extentis, per quarum asperitates non labentibus pedibus faciliter ad murum perveniebatur. atque ea machina sex modis movebatur: progressu, regressu, item latere dextra et sinistra, porrectiones non minus in altitudinem extollebantur et in imum inclinatione demittebantur. erigebatur autem machina in altitudinem ad disiciendum murum circiter pedes C, item a latere dextra ac sinistra procurrendo praestringebat non minus pedes C. gubernabant eam homines C habentem pondus talentûm quattuor milium, quod fit CCCC