Latin
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 10, Chapter 2
Vitruvius Pollio, On Architecture 10.2.12
Not analysed yet
Cum autem scapos omnes ita vexerant et instabant epistyliorum vecturae, filius Chersiphronos Metagenes transtulit ex scaporum vectura etiam in epistyliorum deductione. fecit enim rotas circiter pedum duodenûm et epistyliorum capita in medias rotas inclusit; item bucculis ligneis capita religavit; eadem ratione cnodaces in capitibus armillis inclusit: ita cum trientes a bubus ducerentur, in armillis inclusi cnodaces versabant rotas, epistylia vero inclusa uti axes in rotis eadem ratione, qua scapi, sine mora ad opus pervenerunt. exemplar autem erit eius, quemadmodum in palaestris cylindri exaequant ambulationes. neque hoc potuisset fieri, nisi primum propinquitas esset—non enim plus sunt ab lapidicinis ad fanum milia passuum octo—nec ullus est clivus sed perpetuus campus.