Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 10, Chapter 3
Vitruvius Pollio, On Architecture 10.3.4
Not analysed yet
Id autem ex trutinis, quae staterae dicuntur, licet considerare. cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius paulatim ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere amplissimam pensionem parem perficit per scapi librationem, et examinato longius ab centro recedens ista inbecillior aequipondii brevitas maiorem vim ponderis momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum versum egredi cogit .