Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 2, Chapter 3
Vitruvius Pollio, On Architecture 2.3.3
Not analysed yet
Fiunt autem laterum genera tria: unum, quod graece Lydium appellatur, id est quo nostri utuntur, longum sesquipede, latum pede. ceteris duobus Graecorum aedificia struuntur; ex his unum πεντάδωρον ,alterum τετράδωρον dicitur. δῶρον autem Graeci appellant palmum, quod munerum datio graece δῶρον appellatur, id autem semper geritur per manus palmum. ita quod est quoquoversus quinque palmorum, pentadoron, quod quattuor, tetradoron dicitur, et quae sunt publica opera, πεντάδωρως ,quae privata, τετράδωρως struuntur.