Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 2, Chapter 8
Vitruvius Pollio, On Architecture 2.8.10
Not analysed yet
Croesi domus, quam Sardiani seniorum collegio gerusiam dedicaverunt; item Halicarnasso potentissimi regis Mausoli domus, cum Proconnensio marmore omnia haberet ornata, parietes habet latere structos, qui ad hoc tempus egregiam praestant firmitatem ita tectoriis operibus expoliti, uti vitri perluciditatem videantur habere. neque is rex ab inopia id fecit; infinitis enim vectigalibus erat fartus, quod imperabat Cariae toti.