Latin
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 3, Chapter 1
Vitruvius Pollio, On Architecture 3.1.1
Not analysed yet
Aedium compositio constat ex symmetria, cuius rationem diligentissime architecti tenere debent. ea autem paritur a proportione, quae graece ἀναλογία dicitur. proportio est ratae partis membrorum in omni opere totiusque commodulatio, ex qua ratio efficitur symmetriarum. namque non potest aedis ulla sine symmetria atque proportione rationem habere compositionis, nisi uti hominis bene figurati membrorum habuerit exactam rationem.