Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 3, Chapter 1
Vitruvius Pollio, On Architecture 3.1.6
Not analysed yet
Mathematici vero contra disputantes ea re perfectum dixerunt esse numerum qui sex dicitur, quod is numerus habet partitiones eorum rationibus sex numero convenientes sic: sextantem unum, trientes duo, semissem tria, besem quem δίμοιρον dicunt quattuor, quintarium quem πεντάμοιρον dicunt quinque, perfectum sex. cum ad duplicationem crescat, supra sex adiecto asse ἔφεκτον ; cum facta sunt octo, quod est tertia adiecta, tertiarium alterum, qui ἐπίτριτος dicitur; dimidia adiecta cum facta sunt novem, sesquialterum, qui ἡμιόλιος appellatur; duabus partibus additis et decusis facto bes alterum, quem ἐπιδίμοιρον vocitant; in undecim numero quod adiecti sunt quinque, quintarium, quem ἐπίπεμπτον dicunt; duodecim autem, quod ex duobus numeris simplicibus est effectus, διπλάσιονα .