Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 4, Chapter 3
Vitruvius Pollio, On Architecture 4.3.5
Not analysed yet
Triglyphorum latitudo dividatur in partes sex, ex quibus partibus quinque in medio, duae dimidiae dextra ac sinistra designentur regula. una in medio deformetur femur, quod graece μηρός dicitur; secundum eam canaliculi ad normae cacumen inprimantur; ex ordine eorum dextra ac sinistra altera femina constituantur; in extremis partibus semicanaliculi intervertantur. triglyphis ita conlocatis, metopae, quae sunt inter triglyphos, aeque altae sint quam longae; item in extremis angulis hemimetopia sint inpressa dimidia moduli latitudine. ita enim erit, ut omnia vitia et metoparum et intercolumniorum et lacunariorum, quod aequales divisiones factae erunt, emendentur.