Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 5, Chapter 11
Vitruvius Pollio, On Architecture 5.11.1
Not analysed yet
Nunc mihi videtur, tametsi non sint italicae consuetudinis palaestrarum aedificationes, traditae tamen, explicare et, quemadmodum apud Graecos constituantur, monstrare. in palaestris peristylia quadrata sive oblonga ita sunt facienda, uti duorum stadiorum habeant ambulationis circumitionem, quod Graeci vocant δίαυλον ,ex quibus tres porticus simplices disponantur, quarta, quae ad meridianas regiones est conversa, duplex, uti, cum tempestates ventosae sint, non possit aspergo in interiorem partem pervenire.