Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 5, Chapter 12
Vitruvius Pollio, On Architecture 5.12.3
Not analysed yet
Deinde tunc in eo loco, qui definitus erit, arcae stipitibus robusteis et catenis inclusae in aquam demittendae destinandaeque firmiter; deinde inter ea extrastilis inferior pars sub aqua exaequanda et purganda, et caementis ex mortario materia mixta, quemadmodum supra scriptum est, ibi congerendum, doneque compleatur structurae spatium, quod fuerit inter arcas. hoc autem munus naturale habent ea loca, quae supra scripta sunt. Sin autem propter fluctus aut impetus aperti pelagi destinae arcas non potuerint continere, tunc ab ipsa terra sive crepidine pulvinus quam firmissime struatur, isque pulvinus exaequata struatur planitia minus quam dimidiae partis, reliquum, quod est proxime litus, proclinatum latus