Latin · ~3 min
5.4.7 to 5.4.9
Vitruvius Pollio, On Architecture 5.4.7-9
Not analysed yet
Tetrachorda autem sunt quinque: primum gravissimum, quod graece dicitur ὕπατον ,secundum medianum, quod appellatur μέσον ,tertium coniunctum, quod συνημμένον dicitur, quartum disiunctum, quod διεζευγμένον nominatur, quintum, quod est acutissimum, graece ὑπερβόλαιον dicitur. concentus, quos natura hominis modulari potest, graece quae συμφωνίαι dicuntur, sunt sex: diatessaron, diapente, diapason, et disdiatessaron, et disdiapente, et disdiapason. Ideoque et a numero nomina ceperunt, quod, cum vox constiterit in una sonorum finitione ab eaque se flectens mutaverit et pervenerit in quartam terminationem, appellatur diatessaron, in quintam diapente . Non enim inter duo intervalla, cum chordarum sonitus aut vocis cantus factus fuerit, nec inter tria aut sex aut septem possunt consonantiae fieri, sed, uti supra scriptum est, diatessaron et diapente et ex ordine ad disdiapason convenientiae ex natura vocis congruentis habent finitiones.