Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 5, Chapter 8
Vitruvius Pollio, On Architecture 5.8.1
Not analysed yet
Cum haec omnia summa cura sollertiaque explicata sunt, tunc etiam diligentius est animadvertendum, uti sit electus locus, in quo leniter adplicet se vox neque repulsa resiliens incertas auribus referat significationes. sunt enim nonnulli loci naturaliter inpedientes vocis motus, uti desonantes, qui graece dicuntur κατηχοῦντες ,circumsonantes, qui apud eos nominantur περιηχοῦντες ,item resonantes, qui dicuntur ἀντηχοῦντες ,consonantesque, quos appellant συνηχοῦντας . desonantes sunt, in quibus vox prima, cum est elata in altitudinem, offensa superioribus solidis corporibus repulsaque residens in imo opprimit insequentis vocis elationem;