Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 6, Chapter 7
Vitruvius Pollio, On Architecture 6.7.6
Not analysed yet
Item si qua virili figura signa mutulos aut coronas sustinent, nostri telamones appellant, cuius rationes, quid ita aut quare dicantur, ex historiis non inveniuntur, Graeci vero eos ἄτλαντας vocitant. Atlas enim formatur historia sustinens mundum, ideo quod is primum cursum solis et lunae siderumque omnium versationum rationes vigore animi sollertiaque curavit hominibus tradenda, eaque re a pictoribus et statuariis deformatur pro eo beneficio sustinens mundum, filiaeque eius Atlantides, quas nos vergilias, Graeci autem Πλειάδας nominant, cum sideribus in mundo sunt dedicatae.