Latin · ~2 min
9.1.8 to 9.1.9
Vitruvius Pollio, On Architecture 9.1.8-9
Not analysed yet
Iter autem in mundo Mercurii stella ita pervolitat, uti trecentesimo et sexagensimo die per signorum spatia currens perveniat ad id signum, ex quo priore circumlatione coepit facere cursum, et ita peraequatur eius iter, ut circiter tricenos dies in singulis signis habeat numeri rationem. Veneris autem, cum est liberata ab inpeditione radiorum solis,XXX diebus percurrit signi spatium. quod minus quadragenos dies in singulis signis patitur, cum stationem fecerit, restituit eam summam numeri in uno signo morata. ergo totam circinationem in caelo quadringentesimo et octogensimo et quinto die permensa iterum init signum, ex quo signo prius iter facere coepit.