Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 9, Chapter pr
Vitruvius Pollio, On Architecture 9.10
Not analysed yet
Posteaquam indicium est factum dempto auro tantundem argenti in id coronarium opus admixtum esse, indignatus Hiero se contemptum esse neque inveniens, qua ratione id furtum reprehenderet, rogavit Archimeden, uti in se sumeret sibi de eo cogitationem. tunc is, cum haberet eius rei curam, casu venit in balineum, ibique cum in solium descenderet, animadvertit, quantum corporis sui in eo insideret, tantum aquae extra solium effluere. idque cum eius rei rationem explicationis ostendisset, non est moratus, sed exsiluit gaudio motus de solio et nudus vadens domum universis significabat clara voce invenisse, quod quaereret; nam currens identidem graece clamabat εὕρηκα εὕρηκα .