Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 9, Chapter pr
Vitruvius Pollio, On Architecture 9.3
Not analysed yet
Cum ergo tanta munera ab scriptorum prudentia privatim publiceque fuerint hominibus praeparata, non solum arbitror palmas et coronas his tribui oportere, sed etiam decerni triumphos et inter deorum sedes eos dedicandos iudicari. Eorum autem cogitata utiliter hominibus ad vitam explicandam e pluribus singula paucorum uti exempla ponam, quae recognoscentes necessario his tribui honores oportere homines confitebuntur.