Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 9, Chapter 4
Vitruvius Pollio, On Architecture 9.4.6
Not analysed yet
In summo per caudas earum item serpens est porrecta, e qua stella quae dicitur polus elucet contra caput maioris septentrionis; namque qua est proxume draconem, circum polum caput eius involvitur. ima vero circum cynosurae caput iniecta est flexu porrectaque proxime eius pedes. haec autem intorta replicataque se attollens reflectitur a capite minoris ad maiorem, circa rostrum et capitis tempus dextrum…item supra caudam minoris pedes sunt Cephei, ibique ad summum cacumen facientes stellae sunt trigonum paribus lateribus. insuper arietis signum septentrionis †autem minoris et Cassiepiae simulacri complures sunt stellae confusae. Quae sunt ad dextram orientis inter zonam signorum et septentrionum sidera in caelo disposita, dixi ; nunc explicabo, quae ad sinistram orientis meridianisque partibus ab natura sunt distributa.