Latin
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 9, Chapter 5
Vitruvius Pollio, On Architecture 9.5.3
Not analysed yet
Apud eius vero basim canis parvo intervallo insequens leporem. arieti et piscibus cetus est subiectus, a cuius crista ordinate utrisque piscibus disposita est tenuis fusio stellarum, quae graece vocitantur ἁρπεδόναι . magnoque intervallo introrsus pressus nodus serentium attingit summam ceti cristam . per speciem stellarum flumen profluit, initium fontis capiens a laevo pede Orionis. quae vero ab aquario fundi memoratur aqua, profluit inter piscis austrini caput et caudam ceti.