Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 9, Chapter 7
Vitruvius Pollio, On Architecture 9.7.3
Not analysed yet
Deinde ex novem partibus, quae sunt a planitia ad gnomonis centrum,VIII sumantur et signentur in linea, quae est in planitia, ubi erit littera C. haec autem erit gnomonis aequinoctialis umbra. et ab eo signo et littera C per centrum, ubi est littera A, linea perducatur, ubi erit solis aequinoctialis radius. tunc a centro diducto circino ad lineam planitiae aequilatatio signetur, ubi erit littera E sinisteriore parte et D ulteriore in extremis lineae circinationis. et per centrum perducendum, ut aequa duo hemicyclia sint divisa. haec autem linea a mathematicis dicitur horizon.