Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 9, Chapter 7
Vitruvius Pollio, On Architecture 9.7.5
Not analysed yet
Tunc perducendae sunt διαμέτρω ab G ad L et ab H ad M. quae erit superior, partis erit aestivae, inferior hibernae. eaeque διαμέτρω sunt aeque mediae dividendae, ubi erunt litterae O et P, ibique centra signanda. et per ea signa et centrum A lineae ad extrema lineae circinationis sunt perducendae, ubi erunt litterae Q et R. haec erit linea πρὸς ὀρθᾶς radio aequinoctiali. vocabitur autem haec linea mathematicis rationibus axon. et ab eisdem centris diducto circino ad extremas diametros describantur hemicyclia, quorum unum erit aestivum, alterum hibernum.