Latin
Letter 2
Viventulus Lugdunensis, Epistolae 2
Unproofread scanNot analysed yet
Dominis devotissimis fratribus et episcopis, universis clericis, honoratis ac possessoribus territorii nostri, Viventiolus episcopus salutem. Disciplinam fratrum filiorumque nostrorum, æque a cunctis sacerdotibus oportet optari; sed si quid ab honoratioribus clericis tale committitur, quod dignum increpatione pubica censeatur; rectius castigationis arguatur quam silentio nutriatur. Sicut autem istud simplex atque rectum est, sic commentorum oblocutionibus et voto trepidæ murmurationis offendimur. Itaque ne quis nos putet nostræ facilitati aut negligentiæ in aliquo præbere cousensum, praesenti protestatione denuntio conventum episcoporum imnium sortis nostræ, circa Septembris mensis initium, in Epaonensi parœcia mox futurum: ubi clericos, prout expedit, convenire compellimus, laicos permittimus interesse: ut quae a solis pontificibus ordinanda sunt, et populus possit agnoscere. Et quia justum est ut omnes catholici clericos bonae vitae habere desiderent; reprehendendi quod quisque noverit aditum omnibus aperimus. Pateat cunctis contra quem voluerit licentia proponendi; jurgandi potestate laxata, desinat in votorum nequitia murmur occultum. Studebit tamen probare quod detulerit acensator; nec putet quisquis forsitan recte viventes tuto inanibus menJaciis infamandos. Nemo nisi quod docere possit objiciat; verecundiam quam virtus timere debebit, convictor [Forte, conviciator] excipiet; utrique status parti et audiendi pat entia et judicandi æquitate præmissa. Dominus vos custodire dignetur, in Christo suscipiendi fratres et filii. Proposita sunt die IV idus mensis quarti, Agapeto consule (Anno Christi 517).