Latin
10.283 to 10.316
Vlaho Getaldić, Osmanides 10.283-316
Unproofread scanNot analysed yet
Huic prope consequitur Sigmundus nomine primus, Laurus, oliva ornant regis diadema potentis, Qui pace, et bello meruit sibi praemia laudis. Dacos namque, ducem vicit Moschumque Basilum. Alter Sigmundus succedit, fronte serenâ, Nomen qui Augusti meruit, quum sceptra tenebat, Ficto equiti in scuto Iovis ales proximus adstat. Victor coniunxit Livones namque Polonis. Hungarico hinc abitu Rex sese extollit, et heros Ferratam dextrâ clavam minitante coruscat. Hic Battor Stephanus, nomen sat discere, vulgat Gloria nam reliquum, terris et fama superstes. Qui circum aggesti armorum tolluntur acervi, Sunt raptae exuviae Russenis, atque Borussis. Multa alia extabant regum simulacra, videri Quae tamen haud poterant, vivunt sed nomina clara Historiae fastis, celebrant et gesta nepotes. Vestibulum ante ipsum vigilis custodia stabat Aeratis instructa tubis, et robore miro. Desiliens ab equo subit heros limen apertum, Exemplum comitans quod turba est pone sequuta. Triplex aula patens regali splendet in aede, Altera conspicua e stirpe est accommoda pubi, Quae regem sequitur, primosque meretur honores, Alterius spatiis proceres utuntur adulti, Cuncta accedentum referunt qui nomina regi. Rex sedet extremâ, legatos excipit illic, Et regni cogit praeclarâ laude senatum. Dumque hîc consulitur, quaenam responsa datura, Legato Osmani, statuenda et foedera pacis, Obvius occurrit regis mandata facessens Illi Sborovskus solerti mente, ducemque Qui caussam adventus totâ vulgaverat urbe, Comiter adloquitur, mediâque moratur in aulâ.