# Osmanides 11.356-395

Vlaho Getaldić, Osmanides, 11.356 to 11.395. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/11.356
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/11.356

Si cessare nequis, moveas quin tristia bella, Vertito in hostiles victricia signa phalanges, Regni usurpat enim partem rex Svecus aviti, Quam tuus eripuit patruus tibi fraude malignâ. Hanc repete, et quidquid cognato sanguine iunctus Gustvus demsit, tenus hac sibi et adrogat armis. Iure tuo haud cedens alienis abstine dextram. Adiacet en ditio Moscorum proxima regno, Quae te victorem, quae natum sensit ovantem, Illuc mitte acies, Princeps quas ducat in hostem, Quae nondum et didicit tellus, tibi pareat uni, Caspio et a Ponto regnes freta Baltica ad usque. Rex ergo o felix, procerumque excelsa corona, Utile si nulli bellum fert tristia damna, Et mage quum patriis miscentur praelia campis, Sors secus et vobis fortunatissima ridet Caesare cum magno pacis nunc foedera inire, Pacem, quam mittit Caesar, quam quisquis anhelat, Excipite ultro animis, ceu nobile munus, et ingens. Post haec legatus tacuit, dictisque loquentis Omnis lecta cohors assensit murmure leni, Vultu et laetitiam quisquis patefecit aperto. At Rex Sigmundus se circum lumina volvens Occultos procerum sensus vestigat in ore, Dein brevibus reddit legato talia dictis. Accipimus pacem, quodque offers foedus amicum, Caesari amicitiam, pacemque remittimus unâ. Foederis expediet primus tibi pacta minister. Haec ubi dicta, statim vulgantur foedera pacis, Et tenet Osmano legatus scripta ferenda, Excipit illa hilari quae vultu, fronte serenâ, Et dignas gaudet Regi persolvere grates, Regis commendans natum, sanctumque senatum. Ipse hinc muneribus, vario et decoratus honore Auratâ clavâ, senis plumisque nitenti Donatur, capulo cuius gemmae undique splendent. Multa etiam magno pro Caesare munere missa Accipit, ut pretio, sic mirâ insignia formâ. Tot donis locuples abiit legatus ad urbem Byzanti, referens directo tramite gressus.

---

Vlaho Getaldić, Osmanides. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/getaldic-v-osmanides.xml.
