Latin
12.49 to 12.93
Vlaho Getaldić, Osmanides 12.49-93
Unproofread scanNot analysed yet
His datus est custos rugosâ fronte, nigerque Deformisque spado, Bekir cognomine dictus, Tingit purpureo qui pallida labra colore, Nigrat iam niveos crines, et laevigat ora, Gemmis, ac baccis onerat candentibus aures; Nigros non unus digitos tegit annulus auri, Nervea gemmato circumdat colla monili, Quod solido confectum auro micat igne corusco. Illum ubi conspexit prior at Calinka, procacem, Haud invita licet, potuit compescere risum, Hoc monstrum fieri pulchrum dum velle tuetur; Naturâ adparet nam quod deforme, venustum Evenit haud ullo cultu, quin turpius exit. Virginis ast aurum pertentat pectora visum Bekirum hinc poscit, quis sic ditaverit illum, Qui Krunoslavam iuvenis sub tegmine ficto Innuit, atque suo patruo ipsam saepe tulisse Munera Caesarei legati nomine subdit. Queis vix auditis non caetera quaerere curat, Rursum illam puerum adfari movet una cupido, Mente animi volvit, quânam ratione, modoque Sit voti compos, gemmis licet expetat illa Donari, adspectu mage pulchro languet, hebescit. Quippe fuit sapiens, Veneris qui tempore prisco Auri tela dedit nato, cornu, atque pharetram; Quandoquidem terris nusquam locus abditus extat, Quo Paphio ex arcu penetrent non aurea tela. Adde quod auratas Gnidius puer induit alas, Auratamque facem quassans incendia torquet: Devicta his armis mortalia pectora cedunt. Semita strata auro, Cypridis quae ducit ad aedem, Aurea porta, micant auro clavesque recocto: Nil igitur mirum, potuissent lumine vivo Si forma, atque aurum Calinkae, vincere corda. Virgo, quae puerum Krunoslavam aestimet esse, Obstupet, obtutu defixa atque haeret in uno. Namque aurum, et baccas candentes optat habere, At mage miratur comptos, flavosque capillos, Qui nivei, et dentes, conchae velut, ore renident. Illa his corripitur, tacito atque exaestuat igne, Nescia fallaci quidnam sub veste tegatur. Iamque animi vellet cupidos expromere sensus, Verba at deficiunt, tentat quae lingua profari: Lumina luminibus produnt, quid contegat imis Mens animi latebris, pudor at proferre recusat.