Latin
14.256 to 14.273
Vlaho Getaldić, Osmanides 14.256-273
Unproofread scanNot analysed yet
Firma immota manet nullo mutabilis aevo Casta fides, sancto tibi me quae foedere iunxit. Hoc tibi dumtaxat cor vivit, vivet et usque. In somnis, vigilans te specto, nocte, dieque Te te mente sequor spatio haud disiunctus, et horâ. Quis te mi eripiet? solum lex aspera fati. Visere te posthac aluit spes unica vitam. Haec spes tot lacrymas potuit cohibere liquentes, Illaque lenimen fuerat mihi compede vincto, Nam tua sola mihi species dilecta, catena Solaque ad extremam me stringet funeris horam. Compesce hinc animi motus, dulcissima rerum, Pone et sollicitas, quae turbant pectora, curas. Solata his dictis perterrita sponsa quievit. Atque uti fert subitam pacem quandoque tumultus, Laetitia et maior surgit post passa pericla, Sic illa haud curat, densis quod volvitur umbris, Est ubi iuncta viro, tranquilla et carcere degit.