# Osmanides 15.225-268

Vlaho Getaldić, Osmanides, 15.225 to 15.268. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/15.225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/15.225

Clamavit veniens RISVANUS voce sonorâ. Servat vos Caesar, servat vos Caesar utrosque, Illos confestim ferrato compede solvant Imperat hinc famulis, solvuntur ferrea vincla. Attoniti his verbis stupuerunt, nempe putantes Somnia vana sibi deliram ludere mentem; Ille at confirmat, nuper quae promsit ab ore. Servat vos Caesar, fas est exire repente. Quod fieri OSMANUS quavis ratione spopondit, Hoc porro eveniet, si et grandia damna sequantur. Tunc libertatem se nactos esse videntes Callem arctum scandunt, et dulcia gaudia carpunt. Compedis aeratae dux qui vestigia servat, Multaque perpessus curis urgetur acerbis, Vix gressum tendit lassus, procedit et ultra. Nunc miser offendit, nunc sistit, nutat et inde. KRUNOSLAVA sequens metuit, ne sorte malignâ Ocyus avulsam se caro a coniuge cernat, Aethereas dextrâ retinens quem ducit ad auras. Perculit alma dies KOREVSKI lumina fessa, Vivida quae nequeunt radiorum spicula ferre, Hinc videt haud quemquam, nec scit quâ parte moretur. Vultus pallorem lumen, maciemque retexit. Heros in putri tabescens carcere lungûm Tam mutatus erat, nemo ut dignosceret illum. Humanos simulans RISVANUS pectore sensus. KOREVSKUM in proprias deducit sedulus aedes. Quampotis ut curis in pristina redderet ipsum, Eoo tinctum fuco, et fragrantibus undis Sublevat, et vires amissas sufficit illi. Exutum hinc humili, quo tunc tegebatur, amictu, Indui eum voluit splendentem more Polono, Pallium et auratum tergo super addere, donum Quod fuit OSMANI, quaesiti et pignus honoris. Talibus exuviis ornatum Caesaris illum Ad solium duxit, lectam procerumque coronam, Cui comes it coniux cunctis incognita, quippe Induta Hungaricum puer apparebat amictum. Lumina sed postquam Caesar defixit in illam, Os bellatricis dignovit protinus acre, Hastata ante annum castris quae exibat apertis, Atque ipsum coram turmis in bella ciebat. Flagitat hinc cupidus, curnam mutaverit illa Foemineam vestem, fraudem et simularit iniquam.

---

Vlaho Getaldić, Osmanides. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/getaldic-v-osmanides.xml.
