# Osmanides 15.269-313

Vlaho Getaldić, Osmanides, 15.269 to 15.313. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/15.269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/15.269

Conscia nullius culpae, vultuque modesto Libera sensa animi pandens sic ora resolvit, Sponsa ego KOREVSKI, quam cernis, maxime Caesar. Intemerata fides stabili nos iunxit amore. Illum quum novi ferratâ compede vinci, (Haec quoties memoro, trepidant formidine corda), Obrigui subito perculsa ut fulguris ictu, Adversa ast auxit mihi sors in pectore vires. Ira, dolor, vindicta mei potiuntur, amorque, Nulla pericla timens contemno asperrima quaeque. Firma hinc constitui vinclis vel solvere sponsum, Pro capite aut caro quaesitae occumbere morti. Atque ut nacta forem, toto quod pectore avebam, Hungaricâ studui me condere veste virili, Utque viam carpens nostras pervenit ad aures, Vivus adhuc iaceat tenebroso carcere mersus, Quot mea sollicitae vexarunt pectora curae. RISVANUM accessi custodem carceris atri, Mercedem capti pro libertate pacisci, Oratum, attuleram nam argenti pondus, et auri. Sors adversa tamen me urgere haud destitit umquam. Caetera praetereo, nosti, quî capta fuissem. Nec misera hinc dicar, quin fortunata putabor, Nam fulsere mihi demersae in gurgite caeco Aurorâ, atque die mage splendida lumina cara. Alter in alterius vitâ sua tempora ducit, Et sociata malis sunt mutua gaudia nostra. Illius impavidum miratur Caesar amorem, Laudem cui tribuens leni sic fatur ab ore. O fortunati devincto pectore amantes, Quos labor alterius torquet, quos gaudia mulcent! Rebus in adversis vobis solatia numquam Quaerenda hinc alio, nam vestro fonte petuntur. Vestrae utinam fidei, atque exempla sequantur amoris, Quotquot se iuvenes sociali foedere stringunt! Omnes Caesar ego fortunatissimus inter Dicar, laetari dabitur si coniuge tali. Hinc ad KOREVSKUM mitis pia lumina vertit, Affari atque illum pergit sic voce suavi. Inclyte dux, esset dulcis mea grata voluptas, Ni Rex Sarmaticus tua solvi vincla petisset, Haud mora dimissum fidae te reddere sponsae, Et conclusa licet sit pax hac lege, revisas Mox patrias sedes, fateor me protinus istis Adnuere ex animo votis communibus ultro.

---

Vlaho Getaldić, Osmanides. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/getaldic-v-osmanides.xml.
