Latin
15.314 to 15.356
Vlaho Getaldić, Osmanides 15.314-356
Unproofread scanNot analysed yet
Claro namque rapit miranda ut lumine virtus, Dulci vi superat sic corda inimica frequenter. Testis qui fueram gestorum, laudibus illa, Ceu meruere, canam totum vulganda per orbem. Vivet vestra fides longo memorabilis aevo, Virtus sit quamvis sibi merces aequa, decusque, Sole et splendidior sine laude refulgeat ullâ. Vos me laeta procul ducetis tempora ituri, Nomina vestra memor dum vivum at pectore servem, Et quisquis teneat mundi vos angulus, usque Caesar erit vester defensor, vester amicus. Felix laeta dies mihi posthac ista manebit, Quâ fata adnuerunt mihi tales iungere amantes. Ite ergo ad patrias sedes, ite omine fausto, Vos ubi laeta manent felices otia vitae. Sic ait, et dextrâ roseo fulgore micantem Detractam gemmam KRUNOSLAVAE obtulit ipse, Quae foret officii signum, quae pignus amoris. Munera lecta dedit KOREVSKO, scilicet ensem Arte laboratum, ex auro totumque recocto. Sarmatiae ad Regem responsum mittere amicum Veziro hinc mandat, pacem quod nunciet ictam, Quae requiem populis post tot discrimina reddet. KOREVSKUM reducem regi pro munere donans Ianicerum lectam pariter iubet ire cohortem, Nempe viatores vacuos quocumque periclo Othmanidum ad fines illa ut comitetur euntes. OSMANI lenis ratio generosa, modusque KOREVSKI grato replevit pectora sensu, Pene ut deficerent accommoda verba volentem Dicere, uti posthac casu, vel tempore nullo Illi Caesareum cedet de pectore nomen, Grandia dum vivet benefacta et laudibus aequis Efferet illius, natis mandabit et usque Prosequi amicitiâ Turcas, foedusque tueri. Largita ut tandem sibi ditia numera Regi Varsoviae ostendet, Regis natoque potenti, Quaeque sibi arrisit, sortem celebrabit amicam. Caesaris hinc chlamidi figentes oscula rite Ire parant ambo, laetis quo copia eundi. Tranquillos animos, et nil iam triste timentes Mulcet castus amor, iam libertate potitus, Venturae et sortis praegustat gaudia laeta.