Latin
16.88 to 16.129
Vlaho Getaldić, Osmanides 16.88-129
Unproofread scanNot analysed yet
Fixa at dum cuncti convertant lumina in illum, Ausis atque suis ipsum adsentire putantes Enses diripiunt, arcus tenduntque lacertis, In medio surgens coetu dux talibus infit: Quaenam belligeri vos caecans decipit umbra, Vestrum ut turpetis nomen, famamque vetustam? Nec meministis adhuc vos Caesaris usque fuisse Praesens auxilium, custodes atque fideles; Dedecorare meam, vestramque ah! parcite famam, Civili in bello scelerato crimine sontes. Nec nostra esse quidem tam grandia damna videntur, Ut quod iuratum per nos, non grandius extet. Propositum idque meum, nostra hoc obstringit et arma, Osmano ut quovis maneamus tempore fidi; Consiliumque meum Caesar quod reiicit, audax Anne ideo assurgam, renuamque facessere iussa? Forsan servus ego, vitam cui rite dicavi, Nunc illum in medio motu, et discrimine linquam? Legis latorem lex non supereminet ulla, Ut vult, atque iubet, cunctos parere necesse. Si te ditavit, laudato numera dextrae, Quod iam sponte dedit, fas illi tollere rursus. Rapta aliis dedit ille tibi, tibi rapta vicissim Dividet atque aliis, licet haud hinc edere questus. Caesaris at ratio, sic lex sua certa voluntas. Nobilis invite patitur vir dura flagella, Anne ideo servare fidem mox deneget illi? Verberibus domino si fas est caedere servum, Quis vetat, ut Caesar ius tale exerceat aequum? Nobilitate omnes donavit gratia magni Caesaris, anne sumus collecti e rure bubulci? Audeat atque aliquis vi sese opponere an illi, Et qui nulla tulit pro claris proemia gestis, Improbus iniustas de Caesare ferre querelas, Illi quum vires debentur, vitaque nostra? Arbitrio tribuit Caesar sua dona, teneris Praestare et toto, quod praestas, tempore vitae. Ponendi anne illi fines, cui summa potestas Credita ad arbitrium revocare, et condere leges? Nos servi indocti, sapiens Rex, Caesar et ille. Quod iubet Osmanus, dia ut praecepta Macouis Serventur, questus alter de pectore iactat.