# Osmanides 17.132-173

Vlaho Getaldić, Osmanides, 17.132 to 17.173. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/17.132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/17.132

At contra in praeceps populo insurgente rebelli Si ruat imperium, casu quis vindicet illud? Evenere prius ni talia, mira videntur, Temporis at lapsu, meminit quae nulla vetustas: Sic strata interdum cautes via panditur inter, Et iacet esca avium sylvâ leo tectus in altâ. Prisca novos casus haud raro saecla tulere, Propositum exemplar queis emicat utile nobis, Totque ferent casus sic tempora nostra, datura Venturae exemplum genti, lumenque perenne. Nam memores fasti referunt ut coepta vetusta, Sic nostra enarrent venturis gentibus orsa. Te reor haud ausit vi factâ incessere miles, Densa cohors aliter te fida tuebitur aulae, At contra erumpet vis quaenam unita rebelles, Ut populum, atque urbem praedâ defendat, et igne? Tangat te pietas, renue et ne parcere sonti, Atque urbis miserere tuae, populique benignus. Quod si consilium Veziri amplecteris ipse, Contra hostem et mavis procedere vindice poenâ, Militibus parcens flammam hîc restingue micantem, Imperii ad columen potiusque profunde cruorem Christiadas contra, turmas huc divide, et illuc, Quavis parte tui sic hostes clade peribunt; Victa tua, aut fuerint victricia signa per orbem, Opportuna tuis cedet res utraque coeptis. Nam si victa forent, eris ultus, et absque periclo, Si vincent, regni vis, atque potentia crescent, Turmas si contra campo hîc invadis aperto, Victorem certa, aut victum iactura manebit. Victor belligerae perdes namque agmina gentis. Hostes Christiadas posthac queis vincere posses, Et si victus eris, spoliis quis tecta domorum Proteget, et miseram flammis ardentibus urbem? Desertum in mediâ quis te tutabitur aulâ? Sic damna, eveniat quidquid, patieris inultus. Nomen nequaquam, heroum sed brachia tantum Imperium extollunt, diro queis ense peremptis Quae spes certa tibi, quae firma potentia restat? At tibi belligerûm magnam vim regna parare Obiicies mundi; fundis de rure bubulci Auxilium anne ferent, occasi atque arma retundent?

---

Vlaho Getaldić, Osmanides. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/getaldic-v-osmanides.xml.
