# Osmanides 17.341-375

Vlaho Getaldić, Osmanides, 17.341 to 17.375. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/17.341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/17.341

I praeceps, discurre celer, velocior auris, Undique misce iras, populique accende tumultus. Parce nec insidiis, nec vi, nec fraudibus ullis. Orbis ob imperium nil fas est linquere inausum. Te cohibe in reliquo, cura atque innoxius esse. Qualis hyperboreis aquilo bacchatus ab oris Antiquam invasit sylvam, quâ conditur ignis, Impete quo rapitur, glomerantes dupplicat aestus, Cunctaque prosternens incendia volvit ad astra. Talis succensus flammis, irâque Dautes Emicat his dictis, mentemque sequutus iniquam Corde ignes, pugnas volvit, caedemque cruentam. Hinc reddit; solii possim dum scandere culmen, Ius, aequmque licet pedibus calcare, fidemque. Fulgeat alma dies, retegam quâ milite coram, Libera gens quali plectat mercede tyrannos. At quid verba iuvant, sunt tantum ubi facta necesse. Iamque vale, propero Mustapham solvere vinclis. Adferet imperium nobis lux crastina felix, Arripiamque illud cordis formidine nullâ. Hinc praeceps abiit, levibus dux ocyor auris. Mustaphae at genitrix curas sub pectore versat, Utque dies redeat, votis ardentibus optat. Tardo illi fugiens pede labitur hora, cerere Angitur imperio, magis et spes excitat acres. Ast animo repetens, quam durum grandia apisci, Curarum stimulis rursum torquetur acutis. Alnum sic quassant adverso turbine venti Procero et ramos huc illuc culmine flectunt: Nunc se componit thalamo, nunc surgit, et alget, Nunc sudore madet perfusa et corpore toto, Nunc stupet ut meditans, et terrae lumina figit, Littus nunc cernit, nunc gurgite mergitur imo. Nunc lenta incedit, gressu nunc praepete fertur, Fronte patent tristes, condit quas pectore, curae.

---

Vlaho Getaldić, Osmanides. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/getaldic-v-osmanides.xml.
