Latin
17.46 to 17.86
Vlaho Getaldić, Osmanides 17.46-86
Unproofread scanNot analysed yet
Parcere subiectis generosum, et Principe dignum, At iustum, et sapiens est plectere morte rebelles. Nec nos turba furens dumtaxat sternere tendit, Deiectum solio te perdere at illa minatur. Pace tuâ dicam sublimem tollit ad astra, Quid te ni imperium, quo subdita regna coerces? Hoc tamen erepto tua magna potentia cedit. Quidnam aient proceres iamdudum sceptra vereri Othmanidum adsueti, dabitur si copia cuique, Quae vult, signa sequi, meritas nec solvere poenas? Fors tibi subiectos illos non esse pigebat, At si equitum, peditumque acies impune quod ausint Vi rapiant, proceres patienter tempore nullo Milite ab effreni sibi tolli commoda, opesque; Si vero adnueris, quod poscunt agmina dira, Haud magis imperites, victus parebis at ipsis. Hinc dum tempus adest, solers tua lumina pande, Nam modo quae audito trepidat plebs nomine regis, In solium insurgens proceres venerabitur aeque; At Deus avertat, te sospite ut imperet alter. Novimus et gentis numerum, viresque rebelles, Audaces animos, minitantia, et aspera verba. Factaque si dictis respondent, tristia adesse Arbitror, at pereat nostrum te sospite quisquis. Innuere hinc ausim (impendet ni tale periclum) Consilio, atque fide ne expertos linque ministros. Iam pridem proceres miscebant cuncta tumultu, Caesarem at adversum nemo tulit arma scelesta, Evectus solio qui iure sedebat avito, Quemque tuebatur proavûmque, atavûmque potestas. At meminisse vices satis est quas vidimus olim, Mustapham, fidi quum deseruere ministri; Tunc contra Arsadices tulit arma exercitus ingens, Byzanto et cunctae fidae excessere cohortes. Consilio is caruit, custosque remotus ab illo. Difficile haud fuerat patrium tibi cingere sertum, Iure ad te spectans, tibi solum at crimine ademptum. At quoniam numerosa minax est turba rebellis, Quae rursum ad solium Mustapham extollere tendit, Ut te nostra videt tutari brachia fida, Nos modo caede petit, te sternere at inde parata.