Latin
19.46 to 19.89
Vlaho Getaldić, Osmanides 19.46-89
Unproofread scanNot analysed yet
Nigri illam, hanc nivei vigilant de more spadones, Naturae eiusdem quas dux regit, atque coloris. Haec loca qui penetrat, stupet auro cuncta micare, Omnes Caesar ubi legatus excipit orbis: Dulcis amica quies cultis hîc regnat in hortis, Aeternos inter flores, fructusque perennes. Pulchrae aulae in medio resplendent ordine longo, Queis mage formosum nihil, et praestantius usquam, Commoda, delicias, thesauros divite luxu Cogiungi hîc cernes, magnumque excire stuporem. Lamnâ obducta auri fulgent tabulata micanti, Gemmis parietes, auro laquearia celsa, Fundere et ipse iubar sol, luna, ac astra videntur, Totus ibi miros foetus sic explicat orbis, Aptis nemo queat dictis effingere ut illos. Haec cuncta excubiae servabant tecta fideles, Quae dum densa furens invadit turba rebellis, Contra illae obsistunt, vi vimque repellere tentant. Emicat ast hostis numeroso milite victor, Nulli et saevitiae parcens pede conterit omnes, Sanguineamque viam sternunt sibi corpora caesa. Dira at Vezirus reiecerit agmina quamvis, Haud tamen ille metu, non est curisque solutus, Nedum sedatum, quin motum conspicit auctum. Audit Caesareae disrumpi limina sedis. Hinc urbi, imperio metuens, sibi tristia damna, Suscipere aggreditur coeptum, quod sospitet omnes, Et mora nulla inopis Dervis sub tegmine opertus Corripit ille viam, Euxinas quae ducit ad oras, Partem Asiae auxilio meditans in bella ciere. It ferme nudus, contectus pelle ferinâ, Dum lateri cochlear, pendetque cucurbita, virgam Dextra regit, Begum manet altâ mente reposta, Persica quae captiva olim, nunc optima coniux, Eois cuius species celebratur in oris. Illam visuri tot reges litore ab Indo, Et prope qui Tanaim degunt liquere penates, Atque arctos gelidum, nocturna ubi tempora longa; Lectos demisit proceres orientis ad oras. Begum deperiit magno succensus amore Moscorum Princeps Basilius, atque tyrannus. Frigora non Schitiae minuere incendia cordis, At magis exarsit Persarum regia proles, Haidenus, voluitque thoro sociare puellam.