# Osmanides 2.221-263

Vlaho Getaldić, Osmanides, 2.221 to 2.263. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/2.221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/2.221

Hinc memorare ausim, tibi mox cum rege Polono Optatae studeas componere foedere pacis. Es nempe expertus duro in certamine testis, Quis furor illum agitet, quisve urat bellicus ardor. Peiores casus (quod Dii prius omen in ipsum Convertant hostem) ne quaere audire; relinquas Illum si campo, Nabathea ad litora tendens, Quae loca, quae gentes valeant obsistere regi, Cui fortuna comes, laeta et victoria ridet? Quisnam belligero Kodevikum robore vincet, Rodvilskumque ducem praeclarâ laude superbum? Quaenam celsa cadent non moenia, strenuus illa Si fors invadat Sborovkus milite forti? Quaenam Zamoskus non propugnacula vertet? Quis dux imperium, poterunt quaenam arma tueri Krunoslava ferox Korevski si irruat uxor? Ah quoties sublimis equo, castrisque Polonis Audax erumpens tua, Rex, tentoria adivit, Thorace atque micans squammis, auroque rigenti Te gladio, aut hastâ secum certare lacessens. Parce tuos, Caesar, si extollo laudibus hostes, Sarmaticum docuit bellum me vera fateri. Illis nec stupeo quemquam haud obsistere posse, E validis collecta viris sunt agmina densa, Discreta et miro stant ordine cuncta parata. Regnando quisquis sibi quaerit laudis honorem, Trans undas, glaciesque volans, hastilia, et ignes, Pro patriâ arma ferens, pro libertate vetustâ. Cumque illis optas pacis si foedus inire, Servent excubiae Korevskum carcere clausum, Fidus et invigilet circum edita moenia custos. Sarmatici herois resonat clara undique fama, Utque illum eripiat, tentet vel grandia quisquis. Haec fatus tacuit, Caesar dein talia subdit: Vivus sit patruus, vivis cum fratribus unâ. Haud sinat Omnipotens mortali vulnere laedam, Qui semel hoc, ut ego, solio consedit avito. Ut fuit ille prius, sum nunc evectus in altum, Subditus ille mihi, fueram ceu subditus illi. Augebo at vigiles fratrum, patruique fideles, Me contra insidias tutum satis undique reddens. Privigni natum haud mirum est odisse novercam, Hoc crebro rerum contingere novimus usu.

---

Vlaho Getaldić, Osmanides. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/getaldic-v-osmanides.xml.
