Latin
20.177 to 20.218
Vlaho Getaldić, Osmanides 20.177-218
Unproofread scanNot analysed yet
Occidit infelix sic Caesar maximus orbis, Et fuit in templo patris prope nobile bustum Funebri absque ullo laevâ tumulatus honore. Sic quae se ad caelum humana superbia tollit, Plectitur, exemplum venientibus utile saeclis. Disce, insane Macon, legem qui ponis in armis, Usque regi humanos divino numine casus, Incassum et proprio mortales robore niti. Sol ubi non radiat, mortalia lumina caeca. Ut solium ascendas, alieno sanguine fuso Sic agis, Omnipotens veluti non cuncta videret, Dum fato tribuis, quidquid contingit in orbe, Humano arbitrio libertas tollitur omnis. Te propter pereant ut subdita saecla libenter, Effugere affirmas nullum quod volvere fata, Quemque domi, aut bello debere occumbere morti, Impia ius aequum violas Othmana tyrannis, Dum regnum extendis lati ad confinia mundi. Per te mortales Caesar supereminet omnes, Atque sua effigies, quin est venerabilis umbra. Arbitrio ille animas, regit idem et corpora gentis, Inque suam faciem dignatur cernere nemo. Quoquo se vertat, sua magna potentia fulget, Cuiusque est vitae, fortunae atque arbiter ille, Ceu legem statuit, quod fert suo corde voluntas. Hunc trepidant proceres, dum iussa suprema facessunt, Caesareo et gaudent si fors iugulentur ab ense. Illum quisque humilis colit, ac veneratur, et illi Qui sacer in vitâ, post mortem templa dicantur, Et magis ut firmo nitatur cardine sceptrum, Terrore implevit gentes, et caetera regna. At tua falsa brevi legum mandata peribunt, Dissipet inferni nam lex divina tenèbras. Mandas, Caesar ubi solium conscendit avitum, Fratres quotquot habet, crudeli funere sternat, At fratri AKMETUS divino numine parcit, Occupat hinc solium non natus, frater at illi. Praecipis ut iuvenes, solum quos educat aula, Flore aevi, atque illuc violentia dira coegit, Ad prima evecti sint regni munera celsa, Scilicet ut caros qui non novere parentes Caesari uti patri referant benefacta recepta;