# Osmanides 20.50-91

Vlaho Getaldić, Osmanides, 20.50 to 20.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/20.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/20.50

Discite mortales, terrent quos nulla pericla, Firmum stare nihil, nequeat quod tempore labi, Et talem subeunt legem si sceptra tenentes, Quosque colit totus, digne veneratur et orbis, Quae vos sors maneat notos vix nomine in orbe? Husseni miseri, Dilaveri atque potentis Trunca infixa ducum capita hastis gestat acutis Improba turba furens, et vox audita per auras. Ista manent diros immitia fata tyrannos, Centum et reddebant voces. O dedecus ingens! Sic noster luitur cruor, et violentia passa, Ex isto exemplum nunc Caesare sumite Reges, Qui sibi subiectos crudeli morte peremit. Atque est imperio vi, nullo et iure potitus. Dumque hoc arrectas Osmani perculit aures, Imperium rapui cuinam, fida agmina? clamat, An pater Akmetus non vero nomine vester Caesar erat, moriens mihi nonne et sceptra reliquit, Sceptra eadem a proavis longo ordine rite recepta? Surripit imperium, libertatemque minando Tristia fata mihi violentia sola triumphans. Quod scelus admisi, trahar ut sic turpe per urbem? Me sane haud propter, Kosaccos vindice poena Plecterem ut, Othmanidis qui ingentia damna tulere, Ante annum gessi bellum cum gente Polonâ, Quod primo arrisit faustum, nobisque secundum, Nam vitae haud parcens me in aperta pericula misi, Et si omnes, ut ego, pugnassent fortiter armis, Vicisse haud sese iactaret Sarmata Turcas. Me, cui devovi, populus mihi talia reddit Praemia? non hostes, vigilum sed me agmina vexant. Anne hosti ereptus fuerim in certamine diro, Perderem ut imperium populi motu, atque cohortum? Illum ensem, haud potuit quem Sarmata vellere dextrâ, Caesareae excubiae rapient, vulgique catervae? Hoc ferro Othmanus peperit sibi sceptra, remotas Imperii et fines victor porrexit ad oras, Hoc et Anatoliae campos instructus opimos Subdidit Orcanus devicto ex hoste triumphans, Transtulit hinc Prusam sedem, traiecit et aequor, Ipso hoc Gallipolis Solimanus et urbe potitus, Vucassinum que ducem vicit, dein funere mersit.

---

Vlaho Getaldić, Osmanides. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/getaldic-v-osmanides.xml.
