Latin
5.273 to 5.305
Vlaho Getaldić, Osmanides 5.273-305
Unproofread scanNot analysed yet
Martia bellatrix duxit suspiria corde, Lumina blanda licet, pulchra atque ostenderet ora, Haud animi flendo potuit celare dolorem. Infit; forte meum nomen memorare, meaeque Audisti dextrae haud ingloria coepta referre, At sum ignara tuas umquam an pervenit ad aures, Cura meum pectus dudum quae vexet acerba, Namque meus languet captivo compede coniux, Idque est turpe viro, liber qui in luminis auras Editus est domini iura exercere vocatus. Collo ferre iugum qui adsuevit, vincula gestet, Sarmatiae ducibus libertas carior auro. O dux, hinc oro mihi verum edissere :coniux Vivat adhuc, ubinamque meus Korevskius heros ? Reddit cui Princeps :bellatrix inclyta quanam, Orbis parte tuae non cognita gloria laudis ? Namque tuum lustrat terras qua lumine Titan, Nomen pervolitat, tua grandia bellica gesta, Virtutis portenta velut, celebrantur ubique. Gratior oh quantum cuperem tibi nuncius esse ! Vivit quem quaeris, clausus sed carcere coniux. Ne mihi succense, verum si effatus aperte. Lux tua tecta latet, turris quam contegit umbra. Qua iacet, e fovea tormenta ingentia passum Vis nulla eripiet miserum, iam iamque sepultum. Audiit infelix mulier tam tristia dicta, Et pene occumbens duxit suspiria nulla, At nequit ex oculis manantes sistere guttas. Legatum linquens tristis procul inde recessit, Illam nam puduit, dolor et mage saeviit acer, Ensem gestantis lacrymas dux cernat in ore. Sola ita carpit iter crudelibus obruta curis, Nil praeter gemitus miseram comitatur euntem.