Latin
8.136 to 8.177
Vlaho Getaldić, Osmanides 8.136-177
Unproofread scanNot analysed yet
Cunctandum haud vobis, aurati fronte capilli Canescant donec, minuatur lumen ocellis. Vestrum quaeque capit primaevo in flore iuventae Gaudia, et hinc nacto voti fit compos amore. O fortunatos, omni ac ex parte beatos, Queis fas est aevi viridantem carpere florem, Obtinet alter ubi, quod mutua poscit, et optat Lumina quodque ferit, non longe a pectore distat! Par desiderium geminos quum iungit amantes, Alter in alterius ducit sua tempora vitâ. His dictis siluit Radimirus: turba choreas Ad dulces rediit, vates quas ipse sequutus. In numerum hinc gemini pastores dulce canebant, Queis responsa dabat resonanti murmure vulgus. Quattuor at iuvenes cecinerunt carmina. Primus Incepit. Chulmi Stephanus dux abstulit olim Ut nato sponsam, saevum quae est passa dolorem, Quum fuit inviso longaevo iuncta marito; Dogmata post natus sequitur dum falsa Maconis, Dux ditione fuit soboles et caetera abacta. Alter suscepit. Mahometi a milite diro Dum gemit obsessum Taurunum, iamque labascit, Auxilium Hunniades ut praesens attulit illi, Huius et eiectus fuit arcis moenibus altis Othmanidum Caesar crudeli vulnere laesus. Tertius hinc cecinit, discedens urbe Ragusae Ut Mysus Princeps Scardam se contulit ultor Pannoniae, generum contra socia arma cieret, Utque illi laturus opem dux inde Vibisci Adfuit Hungariae procerum stipante catervâ. Vladislavus uti Budâ huc properavit ab altâ, Ad Moravum et stravit Muratum caede cruentâ. Conclusit quartus: tenebroso carcere avitum Hungariae ad solium laeto clamore Mathias Ut fuit evectus, cum Turcis aspera bella Fortis commisit, victorque evasit ab hoste. Adventu Kislar ludos, et carmina rupit. Suncianizza illi visenda est dia puella, Undique quaesitam quam non invenit in orbe; Cum patre accipiens sed rus petiisse propinquum, Huc volat, et socias inter nanciscitur illam, Quam mirans stupuit rutilans decus oris, et haesit.