# Osmanides 8.45-90

Vlaho Getaldić, Osmanides, 8.45 to 8.90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/8.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/8.45

Turcae illum exuerint quamvis ditione vetustâ, Haud cultum posuit princeps, moresque decoros, Clarum at nobilibus studuit se reddere gestis. Regia virga, olim proavûm quam dextra gerebat, Nunc illi est baculum, quo innititur aegra senectus; Ruraque, quae miti quondam ditione tenebat, Sunt modo prata, gregem quo sueta ad pascua mittit, Nunc vis fida canum ipsi est custodia sola, Lanigerumque pecus domino gens subdita tantum, Et grati socii pastores, atque bubulci. Stant pro marmoreis tectis magalia parva, Mollibus atque thoris sicca herba, et stramen agreste, Frondea serta ornant sua dum tentoria, suaves Mellea dona epulae, niveum lac, lymphaque potus. Auri pro cyathis iucundos caecus ad haustus Dilectae niveis manibus natae utitur ille. Sic extrema senex ducebat tempora vitae, Cui bis sex nati crescebant omine laeto, Omnes sed fato fera mors subduxit acerbo. Destitit is numquam lacrymas effundere obortas, Tabet et in luco velut arbos trunca misellus, Infregit subito cui ramos impete turbo. Undique iam clari Lupus et Gèorgius acer Pragae sub celsis ceciderunt moenibus urbis. Fraude mala Odrysio perierunt cuspide strati Uros et Goikus, dum Caesaris arma sequuntur. Hinc Stephanum pelagi, Michaelem ac ira vocavit, Blasium at immani praedator funere mersit. Insidiis obiit comitum Gregorius, ense Dacorum hostili Milos, et Lazarus unâ At Ianko, et Lauso dumtaxat vita manebat, Qui miseri fuerant genitoris dulce levamen; Et quos plus oculis caros longaevus habebat. Sors adversa brevi rapit illi, et tempore eodem, Tam geminos oculos, quam dulcia pignora natos. Haud Iankum cohibere valet, quin arma capessat Moldaviae in bello, cadat hostis et ense peremptus. At fera mors Lausum patriâ prosternit in aede, Qui patrem adpellans patris inter brachia obivit. In lacrymas senior tum solvi caepit amaras, Nec fletu parcens omisit lumina cara, Et lacrymis miserae finiret tempora vitae, Illi ni blandum praestaret nata levamen Suncianizza, decus formae cui splendet in ore, Cuius et omnigenae virtutes undique fulgent, Unica quaeque patris spes est, columenque senectae.

---

Vlaho Getaldić, Osmanides. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/getaldic-v-osmanides.xml.
