# Osmanides 9.139-181

Vlaho Getaldić, Osmanides, 9.139 to 9.181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/9.139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/9.139

Pratis alipedes pascuntur gramina laeta, Huc quem sublimem virtus ad sidera tollit, Vladislave, veni praedam rapturus opimam. Haud tua nos terret dextra, atque exercitus omnis, Hic cum virginibus bis sex te sola morabor. Didita per terras pudor o! mox fama volabit Inlustres matres raptas ante ora fuisse, Nec te foemineis illas potuisse lacertis Eximere, herois qui laude extolleris altâ. Virginei coetus solemnia festa rapinis Ne sine turbari, celebras quae in sede paternâ. Nobiscum at metuis campo concurrere aperto, Victorem Osmanum vincant ne forte puellae. Deprendi hinc, sociae, nullam timor occupet anceps, Desiliamus equis, iuvat hîc requiescere in umbrâ. Sic virgo eloquitur minitans, et gaudia carpit Osmanum ulcisci, sibi quod nunc contigit uni, Omnes desiliunt, manibus post terga revinctis Captivae lugent, immiti corde puellae Plantarum ad truncos arcto quas compede stringunt. Post haec exclamat, istos penetrare recessus Credendum haud quemquam, fas arma hic ponere saeva, Et dum sol medio resplendet fervidus axe, Nos iuvat hîc vitreas ludendo nare per undas, Et mora nulla omnes denudant membra venusta, Lilia cana, oculis quae contegit invida vestis, Queis nix, argentum cedit, Gangetica bacca. Mersae undis tremulâ renitent, ceu sidera, luce, Correptaeque undae, vivo velut igne, coruscant. Litora laeta virent, florescunt gramina circum, Curvant in riguum plantae virgulta fluentum, Illa quod amplectens rapido delabitur amne; Crispos haec crines auratum flectit in arcum, Udos illa tenet per lactea colla solutos. At Socolizza alias specie supereminet omnes, Aurora ut fulget, medio et sol aureus axe, Naiade candidior, niveoque adparet olore. Amne natant, tenues ludunt dum crinibus aurae, Virgineasque genas conspergit roscidus humor. Sic olim sylvis venatrix Diva refulsit, Nabat et amne levis nympharum septa coronâ, Sic Venus alma dedit se clarâ in luce videndam, Prodiit aequoreis quum spumis lucis in auras.

---

Vlaho Getaldić, Osmanides. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/getaldic-v-osmanides.xml.
