Latin
Section 1
Walahfrid Strabo, Prologus in Einhardi Vitam Karoli 1
Not analysed yet
Gloriosissimi imperatoris Karoli vitam et gesta, quae subiecta sunt, Einhartus, vir inter omnes huius temporis palatinos non solum pro scientia, verum et pro universa morum honestate laudis egregiae, descripsisse cognoscitur et purissimae veritatis, utpote qui his paene omnibus interfuerit, testimonio roborasse. Natus enim in Orientali Francia, in pago qui dicitur Moingeuui, in Fuldensi coenobio sub pedagogio sancti Bonifacii martiris prima puerilis nutriturae rudimenta suscepit. Indeque potius propter singularitatem capacitatis et intelligentiae, quae iam tum in illo magnum, quod postea claruit, specimen sapientiae promittebat, quam ob nobilitatis, quod in eo munus erat insigne, a Baugolfo abbate monasterii supradicti in palatium Karoli translatus est; quippe qui omnium regum avidissimus erat sapientes diligenter inquirere et, ut cum omni delectatione philosopharentur, excolere. Ideo regni a Deo sibi commissi nebulosam et, ut ita dicam, paene caecam latitudinem totius scientiae nova irradiatione et huic barbariei ante partim incognita luminosam reddidit Deo illustrante atque videntem. Nunc vero relabentibus in contraria studiis lumen sapientiae, quod minus diligitur . rarescit in plurimis. Predictus itaque homuncio –nam statura despicabilis videbatur –in aula Karoli, amatoris sapientiae, tantum gloriae incrementi merito prudentiae et probitatis est assecutus, ut inter omnes maiestatis regiae ministros paene nullus haberetur, cui rex id temporis potentissimus et sapientissimus plura familiaritatis suae secreta committeret. Et re vera non immerito, cum non modo ipsius Karoli temporibus, sed et –quod maioris est miraculi –sub Ludowico imperatore ,cum diversis et multis perturbationibus Francorum res publica fluctuaret et in multis decideret, mira quadam et divinitus provisa libratione se ipsum Deo protegente custodierit, ut sublimitatis nomen, quod multis invidiam comparavit et casum, ipsum nec immature deseruerit nec periculis irremediabilibus manciparit . Haec dicimus, ut in dictis eius minus quisque habeat dubitationis, dum non ignoret eum et dilectioni provectoris sui laudem precipuam et curiositati lectoris veritatem debere perspicuam. Huic opusculo ego Strabus titulos et incisiones, prout visum est congruum, inserui, ut ad singula facilior quaerenti quod placuerit elucescat accessus.