Latin
Lines 1.25-1.68
Waltarius, Pars Prima 1.25-68
Not analysed yet
Hoc melius fore, quam vitam simul ac regionem
Perdiderint natosque suos pariterque maritas.
Nobilis hoc Hagano fuerat sub tempore tiro
Indolis egregiae, veniens de germine Troiae.
Hunc, quia Guntharius nondum pervenit ad aevum,
Ut sine matre queat vitam retinere tenellam,
Cum gaza ingenti decernunt mittere regi.
Nec mora, legati censum iuvenemque ferentes
Deveninnt pacemque rogant ac foedera firmant.
Tempore quo validis steterat Burgundia sceptris,
Cuius primatum Heriricus forte gerebat.
Filia huic tantum fuit unica nomine Hiltgunt,
Nobilitate quidem pollens ac stemmate formae.
Debuit haec heres aula residere paterna
Atque diu congesta frui, si forte liceret.
Namque Avares firma cum Francis pace peracta
Suspendunt a fine quidem regionis eorum,
Attila sed celeres mox huc deflectit habenas,
Nec tardant reliqui satrapae vestigia adire.
Ibant aequati numero, sed et agmine longo.
Quadrupedum cursu tellus concussa gemebat,
Scutorum sonitu pavidus superintonat aether.
Ferrea silva micat totos rutilando per agros:
Haud aliter primo quam pulsans aequora mane
Pulcher in extremis renitet sol partibus orbis.
Iamque Ararim Rodanumque amnes transiverat altos
Atque ad praedandum cuneus dispergitur omnis.
Forte Cabillonis sedit Heriricus, et ecce
Attollens oculos speculator vociferatur:
«Quaenam condenso consurgit pulvere nubes?
Vis inimica venit, portas iam claudite cunctas!»
Iam tum, quid Franci fecissent, ipse sciebat
Princeps et cunctos compellat sic seniores:
«Si gens tam fortis, cui nos similare nequimus,
Cessit Pannoniae, qua nos virtute putatis
Huic conferre manum et patriam defendere dulcem?
Est satius, pactum faciant censumque capessant.
Unica nata mihi, quam tradere pro regione
Non dubito; tantum pergant, qui foedera firment.»
Ibant legati totis gladiis spoliati,
Hostibus insinuant, quod regis iussio mandat,
Ut cessent vastare, rogant. quos Attila ductor,
Ut solitus fuerat, blande suscepit et inquit:
«Foedera plus cupio quam proelia mittere vulgo.