Latin
Lines 1.1035-1.1061
Waltarius, Pars Secunda 1.1035-1061
Not analysed yet
Sed retinet fractum pellis superaddita lignum.
Moxque genu posito viridem vacuaverat aedem
Atque ardens animis vibratu terruit auras,
Et si non quivit virtutem ostendere factis,
Corde tamen habitum patefecit et ore virilem.
Nec manes ridere videns audaciter infit:
«O mihi si clipeus vel sic modo adesset amicus!
Fors tibi victoriam de me, non inclita virtus
Contulit. Ad scutum mucronem hic tollito nostrum!»
Tum quoque subridens «venio iam» dixerat heros
Et cursu advolitans dextram ferientis ademit.
Sed cum athleta ictum libraret ab aure secundum
Pergentique animae valvas aperire studeret,
Ecce Tanastus adest telis cum rege resumptis
Et socium obiecta protexit vulnere pelta.
Hinc indignatus iram convertit in ipsum
Waltharius humerumque eius de cardine vellit
Perque latus ducto suffudit viscera ferro.
«Ave!» procumbens submurmurat ore Tanastus.
Quo recidente preces contempsit promere Trogus
Conviciisque sui victorem incendit amaris,
Seu virtute animi, seu desperaverat. Exin
Alpharides: «morere» inquit «et haec sub Tartara transfer
Enarrans sociis, quod tu sis ultus eosdem.»
His dictis torquem collo circumdedit aureum.
Ecce simul caesi volvuntur pulvere amici,
Crebris foedatum ferientes calcibus arvum.